- THAPSIA
- THAPSIAGraece θαψία, herba serulacea, foliis foenicali, inani caule --- fodientibus nocet: si minima aspiret aura, intumescunt corpora, faciemque invadunt ignes sacri: ob id cerato prius illinunt --- in Asrica est vehementifsima. Quidam caulem incidunt per messes, et in ipsa excavant, radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. Alii folia, caulem, radicem, tundunt in pila et sucum in sole coactum dividunt in pastillos, Plin. l. 13. c. 22. Usus autem huius succi ad tincturam. Unde Θαψία diserte Chymicis inter herbas numeratur, quae βαφικὸν ζῶμον ad luteos colores conficiunt: quam ob causam οἰχομένιον dixerunt; forte quod colorem efficeret luteum ex pallido, qualis ἐν τοῖς οἰχομένοις, in morientibus, cernitur. Quemadmodum et inde forte, quod colorem ostenderet, ut in sepeliendis esse solet θαλίας nomen, ἀπὸ τȏυ θάψαι Tinxerunt autem eô crinem priscae mulieres, et lanam, etc. A thapsi ligno, quod in Scythia nascitur, et glycyrrhiza nonnullis videtur, quodque χρυσόξυλον Graecis, item Σκυθικὸν ξύλον, id factum docet Salmasius. Hoc certum, Thapsiam sugillata mirisice sanare, atque hinc ὑπωπίου accepisse nomen. Certe Nero Caesar claritatem ei dedit Initiô Imperii, nocturnis grassationibus converber atam saciem illinens sibi cum ture ceraque, et sequutâ die contra famam cutem sinceram circumferens, Plin. ubi supra. Eiusdem sucus, ad resicienda praeputia recutitorum, naturâ idoneus, uti docet Salmas. modo laudatus, Exercit. Plin. ad Solin. p. 1050. qui plura de hac herba ac ligno, ibidem congessit, p. 1163. et seqq. nec non in Addendis. Hinc Θαψιναὶ mulieres, quae luteô colore deformes, vel ex morbo pallidae, quod thapsiae herbae, cuius flores lutei, vel thapso, ligno plane buxei ac pallidi coloris, similes sint etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.